OLYMPIAS

OLYMPIAS
I.
OLYMPIAS
Alexandri M. mater, ex Philippo Macedonum Rege Filia Alexandri Epirotae. Ob huius superbiam maritus offensus, an ob adulterii suspicionem potius? aliam superinduxit: necis mariti causa credita; pugio enim, quô ille a Pausania confossus fuit, Myrtales nomen, quô illa in puellari aetate usa fuerat, habuit inscriptum. Alexandrum divinitatem affectantem risit: post huius obitum, occisis Aridaeô, Eurydice, Nicanore plurimisque aliis Macedonum nobilissimis, saeva: tandem in Cassandri potestatem Pydni redacta, et occisa est. Curt. Iustin. Plutarchus, in Alexandro. Item venti nomen, Plin. l. 2. c. 47.
II.
OLYMPIAS
in quibusdam regionibus dictus est ventus, qui alias Argestes. Auctor libri de Mundo, Ἀργέςτης ἀπὸ τῆς θερινῆς εύσεως, οἵ τινες καλοῦσιν Ὀλυμπίαν, οἱ δὲ Ἴαπυτα, Argestes ab occasu aestivo, quem quidam vocant Olympiam, alii Iapyga. Aristoteles, οἵ καλοῦσιν οἱ μὲν Ἀργέςτην, οἱ δὲ Ὀλυμπίαν, οἱ δὲ Σκίρωνα, quam appellant alii Argestem, alii Olympiam, alii Scrionem etc. Nempe a loco elatiori, Olympias dicebatur, ut habet Plin. l. 2. c. 47. quod ex eo monte flatus eius perciperetur: quemadmodum idem, Iapyx, dictus est, a regione Iapygia, e cuius sinu recta in Calabriam ferebatur. Vide Salmas. in Solin. p. 1257.
III.
OLYMPIAS
spatium quinque seu quatuor potius an norum. Vide Scaliger. l. 2. Auson. Lection. c. 23. et l. de Emend. Temp. Seneca in Hercule Insano, v. 839.
Quantus Eleum coit ad Tonanten,
Quinta cum Sacrum revocavit aestas.
Ubi Farnabius, Quartô quidem expletô annô, quintô ineunte; neque enim Olympias, aut lustrum quinque absolutos annos complectitur. Ibi etiam pro coit alii ruit malunt. Sane Ovid. l. 1. de Art. Am. v. 97.
Sic ruit ad celebres cultissima Femina ludos.
Censorinus de die Nat. c. 18. Sed horum omnium Πενταετηρίδας maxime notandis temporibus Graeci observant, i. e. quaternum annorum circuitus, quas vocant Olympiadas. Hoc esse verum spatium Olympiadis, videre est apud Dionys. Halicarn. l. 1. Rom Antiq. p. 61. Nam centum viginti annos, triginta Olympiadas facere, diserte memorat. Vide Africanum citatum ab Eusebio, l. 10. praep. Evang. p. 286. D. Cyrillum Catech. 12. quique illum locum in sua collectanea retulit, Suidam in Ὀλυμπίας. Isidor. l. 5. c. 37. Solin. c. 1. Quia vero hoc temporis spatium etiam πενταετηρὶς dicitur, ideo Poetae pro solido quinquennio accepêre, Ovid. Pont. l. 4. Eleg. 6. v. 5.
In Scythiâ nobis quinquennis Olympias acta est,
Iam tempus lustri transit in alterius.
Nic. Lloydius. Idem Clar. docet Gronovius, qui Olympiadem et
Graecis et Latinis dictam esse pro tempore quinqvenii, quum revera tantum modo quatuor annos complecteretur, ait. Sic contra, quinque anni pro Olympiade; Senec. loc. cit.
Quinta cum sacrum revocavit aestas.
Nimirum idem annus quintus prioris, et primus incipentis Olympiadis fuit. Sic notum ex instituto Caesaris, quartum quemque annum bissextilem esse. Id lustrum dicit Ovidius, l. 3. Fast. v. 165. quae vox Romanis proprie quinque annos solidossignificat, sine respectu praecedentis lustri,
Hic anni modus est, in lustrum accedere debet,
Quo consummetur partibus una dies.
Ubi in lustrum, est in quinque annos, in quintum quemque annum, revera autem quartus est. Vide Anton. Thysium, Notis in A. Gellium l. 3. c. 10. Nonnulli annorum quatuor et dimidii, mensium autem Lunarium 50. fuisse dicunt. Vossius Graecos, ut annum Lunarem ad cursum Solis componerent, alternis bienniis nunc 22. nunc 23. dies intercalâsse, quoque annô dierum 23. fieret intercalatio, sacra ludicra Olympiaca celebrata fuisse, quintô videl. quôlibet annô, non quidem absolutô, sed inchoante, cum Olympias omnis fuerit interiecta inter Lunares duas Συζυγίας sive Coniunctiones, asserit. Et quidem primum quadriennii mensem a Novilunio initium cepisse, ludos autem in cepisse Lunâ 15. peractô Noviluniô, addit, de Scientiis Mathem. c. 32. num. 2. Inchoat autem Varro Historicum tempus ab initio Olympiadum, sive ab anno Periodi Iulianae 3938. quô eas, ab Hercule quondam institutas ac multis intermissas saeculis, Iphitus, Praxionidae fil. instauravit annis ab excidio Troiae 406. Erantque sic hi ludi vere temporum custos, cumque Atticis Archontibus conspirabant: unde a Graecis duo ista, quis Olympionices, et quis Archon exstiterit, annotari fuisse solita, legimus. Per easdem Ethelredum quoque Anglo. Saxonum Regem Regni sui annos computâsse, refert Henr. Spelmann. Glossar Archael. ex Charta quadam, in qua haec exstant: Consentiens signo S. Crucis, subscripsi in Olympiade quarta Regni mei: i. e. ut ex Synchronis Scriptoribus colligitur, anno regni eius 16. Dom. nostri Iesu Christi 994. vel hunc circiter. Vide quoque supra, voce Chronologia.
IV.
OLYMPIAS
vidua sancta et Diaconissa Ecclesiae Constantinopolitanae, tempore Chrysostomi. Filia Comit. Anisii, nepits Praefecti Ablavii, qui celebris admodum fuit sub Constantino M. Nebridio nupta, celeberrimos Orientis Episcopos invitavit, a Greg. Nazianzeno absente insigni epithalamiô exornata. Maritô mortuô, cum maximas possideret opes, Elpidii, Theodosii cognati nuptias ambita recusavit. illas in pauperes et Ecclesiae usum liberaltier erogans. Obiit in exilio, cum et Chrysostomus pulsus esset. Pallad. Laus. Hist. c. 42. et de vit. Christ. Sozom. l. 8. Baron. in Annal.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Olympias — (en grec ancien Ὀλυμπιάς / Olympiás), née vers 375 av. J. C., morte en 316 av. J. C., est la fille de Néoptolème, roi d Épire de la tribu des Molosses, membre de la dynastie des Éacides. Épouse de Philippe II de Macédoine, elle donne naissance à… …   Wikipédia en Français

  • OLYMPIAS — (OLYMPIAS 375 env. OLYMPIAS 316) reine de Macédoine Fille d’un roi d’Épire, Olympias épouse en OLYMPIAS 359 Philippe II de Macédoine, dont elle a un fils, le futur Alexandre le Grand, en OLYMPIAS 356. En mauvais termes avec le roi à cause des… …   Encyclopédie Universelle

  • Olympias — (griechisch Ὀλυμπιάς) ist: die Personifikation der olympischen Festfeier, siehe Olympische Spiele der Antike Beiname mehrerer griechischer Göttinnen, nämlich der Musen, der Chariten, der Selene und der Rhea (Mythologie) in der Antike der… …   Deutsch Wikipedia

  • Olympĭas [1] — Olympĭas (gr.), 1) Sieg in den Olympischen Spielen; 2) (Olympiade), Zeitraum von 4 Jahren, s.u. Jahrrechnung c) aa) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Olympĭas [2] — Olympĭas, war die Tochter des Königs Neoptolemos von Epiros u. hieß eigentlich Myrtalis; sie wurde bei ihrem Oheim Arymbos erzogen u. heirathete 358 v. Chr. den König Philippos von Macedonien, dem sie 356 Alexander den Großen gebar. Als später… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Olympĭas — Olympĭas, Tochter des Molosserfürsten Neoptolemos, seit 357 v. Chr. Gemahlin des Königs Philipp von Mazedonien, 356 Mutter Alexanders d. Gr. Schön und klug, aber launenhaft und herrschsüchtig, hetzte sie, als Philipp sich von ihr getrennt und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Olympias — Olympĭas, Gemahlin des mazedon. Königs Philipp II., Mutter Alexanders d. Gr., schön, rach und herrschsüchtig, beteiligte sich, von Philipp verstoßen, wahrscheinlich an dessen Ermordung. Nach Alexanders Tode von großem Einfluß, von Kassander… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Olympias — Olympias, Mutter Alexanders des Gr., epirotische Königstochter, wirkte, von ihrem Gemahle verstoßen, wahrscheinlich zu dessen Ermordung mit, wurde von ihrem Sohne hochgeehrt, aber von der Regierung fern gehalten, deßgleichen von dem… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Olympias — For other uses, see Olympias (disambiguation). Zeus seduces Olympias. Fresco by Giulio Romano between 1526 and 1534, in Palazzo del Te, Mantua, Italy …   Wikipedia

  • Olympias — ▪ Macedonian leader born c. 375 BC died 316       wife of Philip II of Macedonia and mother of Alexander the Great. She had a passionate and imperious nature, and she played important roles in the power struggles that followed the deaths of both… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”